- BIOCOLYTI
- BIOCOLYTIGraece βιοκωλύται, apud Iustinianum Nov. 8. τὸ δὲ εν τοῖς, et Nov. 145. dicuntur Iuliano Patricio in Epitom. Officiales quidam, qui vim ac depraedationes arcebant, et violentiam omnem prohibebant, Brisson. Etiam specialis quidam olim Dux fuit, Βιοκωλύτης, qui in Phrygia utraque, Pisidia, Lycaonia et Lydia, quae Asianae dioeceseos provinciae erant, im perium habuit, vide Cuiacium in Exposit. Nov. Iustiniani 8. sub. fin.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.